1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; |
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. |
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. |
4 Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. |
5 Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”. |
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. |
7 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. |
8 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. |
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus |
10 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. |
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. |