1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes |
2 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — |
3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. |
4 Oportebat autem eum transire per Samariam. |
5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; |
6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. |
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”; |
8 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. |
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. |
10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”. |
11 Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? |
12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”. |
13 Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; |
14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”. |
15 Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”. |
16 Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”. |
17 Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”; |
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”. |
19 Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu. |
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”. |
21 Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. |
22 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. |
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. |
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”. |
25 Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”. |
26 Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”. |
27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”. |
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: |
29 “ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”. |
30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum. |
31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”. |
32 Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”. |
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”. |
34 Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. |
35 Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam |
36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit. |
37 In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. |
38 Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”. |
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”. |
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. |
41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; |
42 et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”. |
43 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; |
44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. |
45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. |
46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; |
47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. |
48 Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”. |
49 Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”. |
50 Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. |
51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. |
52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”. |
53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, etcredidit ipse et domus eius tota. |
54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. |