1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. |
2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”. |
3 Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. |
4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. |
5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”. |
6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius |
7 et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns. |
8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; |
9 alii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”. |
10 Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”. |
11 Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”. |
12 Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”. |
13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. |
14 Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. |
15 Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”. |
16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. |
17 Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. |
18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. |
19 Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. |
20 Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. |
21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. |
22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. |
23 Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”. |
24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. |
25 Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. |
26 Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. |
27 Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. |
28 Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. |
29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. |
30 Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! |
31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. |
32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; |
33 nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”. |
34 Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras. |
35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”. |
36 Respondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”. |
37 Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”. |
38 At ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum. |
39 Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. |
40 Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”. |
41 Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
|