Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 9,  versae 24-34

24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.
25 Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”.
26 Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”.
27 Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”.
28 Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”.
30 Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
33 nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
34 Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.