1 Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. |
2 Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. |
3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos |
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. |
5 Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon. |
6 Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. |
7 Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. |
8 Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; |
9 in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. |
10 Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “ Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim ”. |
11 Quibus locutus est Dominus: “ Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim, |
12 Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? |
13 Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem. |
14 Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae! ”. |
15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos ”. |
16 Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel. |
17 Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. |
18 Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “ Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ”.
|