1 Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; |
2 et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; |
3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. |
4 Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. |
5 Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. |
6 Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. |
7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”. |
8 Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis. |
9 Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota. |
10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam |
11 et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. |
12 Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. |
13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; |
14 et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? |
15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. |
16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. |
17 Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. |
18 Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei. |
19 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. |
20 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati |
21 et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. |
22 Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. |
23 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; |
24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ”. |