Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 12,  versae 1-12

Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae;
qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”.
Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.
Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
10 Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
11 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris”? ”.
12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.