Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 14,  versae 32-42

32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;
34 et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.
39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.