1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; |
2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. |
3 Et ait homini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”. |
4 Et dicit eis: “ Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illi tacebant. |
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius. |
6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. |
7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea |
8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. |
9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. |
10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. |
11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”. |
12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. |
13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. |
14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare |
15 habentes potestatem eiciendi daemonia: |
16 et imposuit Simoni nomen Petrum; |
17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; |
18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum |
19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. |
20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. |
21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”. |
22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. |
23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? |
24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; |
25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. |
26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. |
27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. |
28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; |
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”. |
30 Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”. |
31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. |
32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”. |
33 Et respondens eis ait: “ Quae est mater mea et fratres mei? ”. |
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei. |
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.
|