1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. |
2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, |
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, |
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; |
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. |
6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum |
7 et clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”. |
8 Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”. |
9 Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”. |
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. |
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; |
12 et deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”. |
13 Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. |
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. |
15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. |
16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis. |
17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum. |
18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. |
19 Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”. |
20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. |