Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 17,  versae 1-9

1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.