1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis — |
2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “ Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono ”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. |
3 Misi ergo ad eos nuntios dicens: “ Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ”. |
4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem. |
5 Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: |
6 “ In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem |
7 et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter ”. |
8 Et misi ad eum dicens: “ Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec ”. |
9 Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “ Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur ”. Quam ob causam magis confortavi manus meas. |
10 Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “ Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. |
11 Et dixi: “ Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar ”. |
12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. |
13 Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. |
14 Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, qui terrebant me! |
15 Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. |
16 Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. |
17 Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. |
18 Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae. |
19 Sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.
|