Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 2,  versae 3-9

3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.