1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro |
2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est: |
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, |
5 audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, |
6 ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; |
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. |
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, |
9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; |
10 obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, |
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, |
12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; |
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. |
14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. |
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes, |
16 iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. |
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. |
18 Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. |
19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. |
20 Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! |
21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies. |
22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis. |
23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, |
24 Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei. |
25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.
|