1 Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae. |
2 Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. |
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. |
4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. |
5 Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. |
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. |
7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. |
8 Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. |
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. |
10 Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. |
11 Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi. |
12 Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. |
13 Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur. |
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. |
15 In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus. |
16 Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. |
17 Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. |
18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus. |
19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. |
20 Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. |
21 Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. |
22 Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia. |
23 Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam. |
24 Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. |
25 Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. |
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. |
27 Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens. |
28 Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares. |
29 Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. |
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. |
31 Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur. |
32 Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. |
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
|