Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 22,  versae 17-29

17 Inclina aurem tuam et audi verba sapientium,
appone autem cor ad doctrinam meam,
18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo,
et redundabunt in labiis tuis.
19 Ut sit in Domino fiducia tua,
ostendi ea tibi hodie.
20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius
in cogitationibus et scientia,
21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis,
ut respondeas illi, qui misit te?
22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est,
neque conteras egenum in porta,
23 quia iudicabit Dominus causam eorum,
et anima spoliabit spoliatores.
24 Noli esse amicus homini iracundo
neque ambules cum viro furioso,
25 ne forte discas semitas eius
et sumas scandalum animae tuae.
26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas
et qui vades se offerunt pro debitis:
27 si enim non habes unde restituas,
quid causae est ut tollat lectum tuum subter te?
28 Ne transferas terminos antiquos,
quos posuerunt patres tui.
29 Vidisti virum velocem in opere suo:
coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.

Liber Proverbiorum, Caput 23,  versae 1-11

 Quando sederis, ut comedas cum principe,
diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
et statue cultrum in gutture tuo,
si avidus es.
Ne desideres de cibis eius,
quia est panis mendacii.
Noli laborare, ut diteris,
sed in prudentia tua acquiesce.
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;
quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
Ne comedas cum homine invido
et ne desideres cibos eius;
quoniam sicut aestimavit in animo suo,
ita ipse est.
“ Comede et bibe ” dicet tibi,
et mens eius non est tecum.
Buccellam, quam comederas, evomes
et perdes pulchros sermones tuos.
In auribus insipientium ne loquaris,
quia despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas terminos viduae
et agrum pupillorum ne introeas:
11 redemptor enim illorum fortis est,
et ipse iudicabit contra te causam illorum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.