Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 25

1  Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae.
2 Gloria Dei est celare verbum,
et gloria regum investigare sermonem.
3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,
et cor regum inscrutabile.
4 Aufer scorias de argento,
et egredietur vas pro argentario.
5 Aufer impium de conspectu regis,
et firmabitur iustitia thronus eius.
6 Ne gloriosus appareas coram rege
et in loco magnorum ne steteris.
7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”,
quam ut humilieris coram principe.
8 Quae viderunt oculi tui,
ne proferas in iurgio cito,
quoniam quid facies postea,
cum dehonestaverit te amicus tuus?
9 Causam tuam tracta cum amico tuo
et secretum extranei ne reveles,
10 ne forte insultet tibi, cum audierit,
et contumelia tua revocari non poterit.
11 Mala aurea in ornatibus argenteis,
verbum prolatum in tempore suo.
12 Inauris aurea et margaritum fulgens
sapiens, qui arguit super aurem audientem.
13 Sicut frigus nivis in die messis,
ita legatus fidelis ei, qui misit eum:
animam ipsius recreat.
14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes
vir gloriosus et promissa non complens.
15 Patientia lenietur princeps,
et lingua mollis confringet ossa.
16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,
ne forte satiatus evomas illud.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,
ne quando satiatus oderit te.
18 Malleus et gladius et sagitta acuta
homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19 Dens putridus et pes vacillans,
qui sperat super infideli in die angustiae.
20 Sicut exuens pallium in die frigoris,
sicut acetum in nitro,
qui cantat carmina cordi tristi.
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;
si sitierit, pota illum:
22 prunas enim congregabis super caput eius,
et Dominus reddet tibi.
23 Ventus aquilo parturit pluvias,
et faciem tristem lingua detrahens. 
24 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25 Aqua frigida animae sitienti
et nuntius bonus de terra longinqua.
26 Fons turbatus pede et vena corrupta
iustus cadens coram impio.
27 Mel nimium comedere non est bonum,
nec quaestus gloriae est gloria.
28 Urbs diruta et absque muro
vir, qui non potest cohibere spiritum suum.

Liber Proverbiorum, Caput 26

1  Quomodo nix in aestate et pluvia in messe,
sic indecens est stulto gloria.
2 Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans,
sic maledictum frustra prolatum non superveniet.
3 Flagellum equo et camus asino
et virga dorso stultorum.
4 Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam,
ne tu quoque efficiaris ei similis;
5 responde stulto iuxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur.
6 Amputat sibi pedes et iniuriam bibit,
qui mittit verba per manum stulti.
7 Quomodo molles claudo tibiae,
sic in ore stultorum parabola.
8 Sicut qui celat lapidem in acervo,
ita qui tribuit insipienti honorem.
9 Spina crescens in manu temulenti,
sic parabola in ore stultorum.
10 Sagittarius, qui conicit ad omnia,
ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
11 Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum,
sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri?
Magis illo spem habebit stultus.
13 Dicit piger: “ Leaena est in via,
et leo in plateis ”.
14 Ostium vertitur in cardine suo,
et piger in lectulo suo.
15 Abscondit piger manum in catino
et laborat, si ad os suum eam converterit.
16 Sapientior sibi piger videtur
septem viris respondentibus sententias.
17 Apprehendit auribus canem,
qui transiens commiscetur rixae alterius.
18 Sicut insanit, qui mittit sagittas
et lanceas in mortem,
19 ita vir, qui decipit amicum suum
et dicit: “ Nonne ludens feci? ”.
20 Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis,
et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
21 Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem,
sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
22 Verba susurronis quasi dulcia
et ipsa perveniunt ad intima ventris.
23 Sicut argentum sordidum ornans vas fictile,
sic labia levia et cor malum.
24 Labiis suis se dissimulabit inimicus,
cum in corde tractaverit dolos:
25 quando mollierit vocem suam, ne credideris ei,
quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
26 operiet odium fraudulenter,
revelabitur autem malitia eius in concilio.
27 Qui fodit foveam, incidet in eam;
et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
28 Lingua fallax non amat veritatem,
et os lubricum operatur ruinas.

Liber Proverbiorum, Caput 27

1  Ne glorieris in crastinum
ignorans, quid superventura pariat dies.
2 Laudet te alienus et non os tuum,
extraneus et non labia tua.
3 Grave est saxum et onerosa arena,
sed ira stulti utroque gravior.
4 Saevitas et erumpens furor,
et coram zelo consistere quis poterit?
5 Melior est manifesta correptio
quam amor absconditus.
6 Veriora sunt vulnera diligentis
quam fraudulenta oscula odientis.
7 Anima saturata calcabit favum,
et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
8 Sicut avis transmigrans de nido suo,
sic vir errans longe a loco suo.
9 Unguento et ture delectatur cor
et dulcedine amici in consilio ex animo.
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris
et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae.
Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum,
ut possim exprobranti mihi respondere sermonem.
12 Astutus videns malum absconditus est;
simplices transeuntes multati sunt.
13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo,
et pro alienis aufer ei pignus.
14 Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens,
maledictio reputabitur ei.
15 Tecta perstillantia in die frigoris
et litigiosa mulier comparantur;
16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat,
et oleum dextera sua tenere reperietur.
17 Ferrum ferro exacuitur,
et homo exacuit faciem amici sui.
18 Qui servat ficum, comedet fructus eius;
et, qui custos est domini sui, glorificabitur.
19 Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem,
sic cor hominis ad hominem.
20 Infernus et Perditio numquam implentur,
similiter et oculi hominum insatiabiles.
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,
sic probatur homo ore laudantis.
22 Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas,
non auferetur ab eo stultitia eius.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui;
appone cor tuum ad greges,
24 non enim habebis iugiter divitias.
Num corona tribuetur in generationem et generationem?
25 Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes,
et collecta sunt fena de montibus;
26 agni ad vestimentum tuum,
et haedi ad agri pretium;
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum
et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.

Liber Proverbiorum, Caput 28

1  Fugit impius, nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens.
2 Propter peccata terrae multi principes eius;
et propter hominem intellegentem et sapientem
rectus ordo longior erit.
3 Vir pauper et calumnians pauperes
similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem, laudant impium;
qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non intellegunt iudicium;
qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam perversus in viis suis, quamquam dives.
7 Qui custodit legem, filius sapiens est;
qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.
8 Qui coacervat divitias suas usuris et fenore,
liberali in pauperes congregat eas.
9 Qui declinat aures suas, ne audiat legem,
oratio quoque eius erit exsecrabilis.
10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet,
et simplices possidebunt bona eius.
11 Sapiens sibi videtur vir dives,
pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exsultatione iustorum multa gloria est,
et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,
misericordiam consequetur.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus;
qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
15 Leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia multos opprimet;
qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
17 Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum,
si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.
18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit;
qui perversis graditur viis, subito concidet.
19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;
qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur;
qui autem festinat ditari, non erit innocens.
21 Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit;
et pro buccella panis praevaricatur homo.
22 Festinat ditari vir invidus,
ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet
magis quam ille, qui lingua blanditur.
24 Qui abripit aliquid a patre suo et a matre
et dicit: “ Hoc non est peccatum ”,
particeps homicidae est.
25 Qui desiderium dilatat, iurgia concitat;
qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
26 Qui confidit in corde suo, stultus est;
qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi, non indigebit;
qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines;
cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.

Liber Proverbiorum, Caput 29

1  Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,
subito conteretur absque sanatione.
2 In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;
et in dominatione impii gemet populus.
3 Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;
qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
4 Rex in iustitia erigit terram;
vir acceptor donorum destruet eam.
5 Homo, qui blanditur amico suo,
rete expandit gressibus eius.
6 In peccato vir iniquus irretitur laqueo,
et iustus exsultabit atque gaudebit.
7 Novit iustus causam pauperum,
impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem;
sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,
sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem;
iusti autem quaerunt animam eius.
11 Totum spiritum suum profert stultus;
sapiens mitigat eum in posterum.
12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi,
utriusque oculorum illuminator est Dominus.
14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes,
thronus eius in aeternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam;
puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et iusti ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te
et dabit delicias animae tuae.
18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus;
qui vero custodit legem, beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri,
quia intellegit et respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum?
Magis illo spem habebit insipiens.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,
postea sentiet eum contumacem.
22 Vir iracundus provocat rixas;
et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
23 Superbia hominis humiliabit eum,
et humilis spiritu suscipiet gloriam.
24 Qui cum fure participat, odit animam suam;
adiuramentum audit et non indicat.
25 Timor hominis inducit laqueum;
qui sperat in Domino, sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis;
et iudicium a Domino egreditur singulorum.
27 Abominantur iusti virum impium;
et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.