6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. |
7 Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem, |
8 parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. |
9 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? |
10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; |
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. |