Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 1

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
2 sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
5 Ideo non consurgent impii in iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.