Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 103

1 David.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
4 qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus;
5 qui replet in bonis aetatem tuam:
renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6 Faciens iustitias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas. -
8 Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multae misericordiae.
9 Non in perpetuum contendet
neque in aeternum irascetur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,
praevaluit misericordia eius super timentes eum;
12 quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,
recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo: sicut fenum dies eius,
tamquam flos agri sic efflorebit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet,
et non cognoscet eum amplius locus eius.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum;
et iustitia illius in filios filiorum,
18 in eos, qui servant testamentum eius
et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam,
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius
in audiendo vocem sermonum eius.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius,
ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
22 Benedicite Domino, omnia opera eius,
in omni loco dominationis eius.
Benedic, anima mea, Domino.

Liber Psalmorum, Psalmus 104

1 Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
2 amictus lumine sicut vestimento.
Extendens caelum sicut velum,
3 qui exstruis in aquis cenacula tua.
Qui ponis nubem ascensum tuum,
qui ambulas super pennas ventorum.
4 Qui facis angelos tuos spiritus
et ministros tuos ignem urentem.
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam,
non inclinabitur in saeculum saeculi.
6 Abyssus sicut vestimentum operuit eam,
super montes stabant aquae.
7 Ab increpatione tua fugiunt,
a voce tonitrui tui formidant.
8 Ascendunt in montes et descendunt in valles,
in locum, quem statuisti eis.
9 Terminum posuisti, quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in torrentes;
inter medium montium pertransibunt,
11 potabunt omnes bestias agri,
exstinguent onagri sitim suam.
12 Super ea volucres caeli habitabunt,
de medio ramorum dabunt voces.
13 Rigas montes de cenaculis tuis,
de fructu operum tuorum satias terram.
14 Producis fenum iumentis
et herbam servituti hominum,
educens panem de terra
15 et vinum, quod laetificat cor hominis;
exhilarans faciem in oleo,
panis autem cor hominis confirmat.
16 Saturabuntur ligna Domini
et cedri Libani, quas plantavit.
17 Illic passeres nidificabunt,
erodii domus in vertice earum.
18 Montes excelsi cervis,
petrae refugium hyracibus.
19 Fecit lunam ad tempora signanda,
sol cognovit occasum suum.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox:
in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
21 catuli leonum rugientes, ut rapiant
et quaerant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregantur
et in cubilibus suis recumbunt.
23 Exit homo ad opus suum
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
25 Hoc mare magnum et spatiosum et latum:
illic reptilia, quorum non est numerus,
animalia pusilla cum magnis;
26 illic naves pertransibunt,
Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
27 Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
28 Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur;
auferes spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terrae.
31 Sit gloria Domini in saeculum;
laetetur Dominus in operibus suis.
32 Qui respicit terram et facit eam tremere,
qui tangit montes, et fumigant.
33 Cantabo Domino in vita mea,
psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Iucundum sit ei eloquium meum,
ego vero delectabor in Domino.
35 Deficiant peccatores a terra
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.

Liber Psalmorum, Psalmus 105

1 ALLELUIA.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum et potentiam eius,
quaerite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius, quae fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius,
6 semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
9 quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum
et Israel in testamentum aeternum
11 dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae ”.
12 Cum essent numero brevi,
paucissimi et peregrini in ea,
13 et pertransirent de gente in gentem
et de regno ad populum alterum,
14 non permisit hominem nocere eis
et corripuit pro eis reges:
15 “ Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari ”.
16 Et vocavit famem super terram
et omne baculum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum,
in servum venumdatus est Ioseph.
18 Strinxerunt in compedibus pedes eius,
in ferrum intravit collum eius,
19 donec veniret verbum eius,
eloquium Domini purgaret eum.
20 Misit rex et solvit eum,
princeps populorum, et dimisit eum;
21 constituit eum dominum domus suae
et principem omnis possessionis suae,
22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum
et senes eius prudentiam doceret.
23 Et intravit Israel in Aegyptum,
et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementer
et confortavit eum super inimicos eius.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius
et dolum facerent in servos eius.
26 Misit Moysen servum suum,
Aaron, quem elegit.
27 Posuit in eis verba signorum suorum
et prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras et obscuravit,
et restiterunt sermonibus eius.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit coenomyia
et scinifes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem,
ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum
et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta
et bruchus, cuius non erat numerus,
35 et comedit omne fenum in terra eorum
et comedit fructum terrae eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis roboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro;
et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem
et ignem, ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix,
et pane caeli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae,
abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui
ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
electos suos in laetitia.
44 Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt,
45 ut custodiant iustificationes eius
et leges eius servent.
ALLELUIA.

Liber Psalmorum, Psalmus 106

1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Quis loquetur potentias Domini,
auditas faciet omnes laudes eius?
3 Beati, qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui,
visita nos in salutari tuo,
5 ut videamus bona electorum tuorum,
ut laetemur in laetitia gentis tuae,
ut gloriemur cum hereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris,
iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua,
non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum
et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
8 Et salvavit eos propter nomen suum,
ut notam faceret potentiam suam. -
9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est,
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientis
et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos:
unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis eius
et cantaverunt laudem eius.
13 Cito obliti sunt operum eius
et non sustinuerunt consilium eius;
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto
et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum
et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et zelati sunt Moysen in castris,
Aaron sanctum Domini.
17 Aperta est terra et deglutivit Dathan
et operuit super congregationem Abiram.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum,
flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb
et adoraverunt sculptile;
20 et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem tauri comedentis fenum.
21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,
qui fecit magnalia in Aegypto,
22 mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit quia disperderet eos,
nisi affuisset Moyses electus eius:
stetit in confractione in conspectu eius,
ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem,
non crediderunt verbo eius.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis,
non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos,
ut prosterneret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus
et dispergeret eos in regionibus.
28 Et adhaeserunt Baalphegor
et comederunt sacrificia mortuorum;
29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis,
et irrupit in eos ruina.
30 Et stetit Phinees et fecit iudicium,
et cessavit quassatio,
31 et reputatum est ei in iustitiam
in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba,
et vexatus est Moyses propter eos,
33 quia exacerbaverunt spiritum eius,
et temere locutus est in labiis suis.
34 Non disperdiderunt gentes,
quas dixit Dominus illis.
35 Et commixti sunt inter gentes
et didicerunt opera eorum.
36 Et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos
et filias suas daemoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem,
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et infecta est terra in sanguinibus,
39 et contaminati sunt in operibus suis
et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et exarsit ira Dominus in populum suum
et abominatus est hereditatem suam
41 et tradidit eos in manus gentium,
et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum,
et humiliati sunt sub manibus eorum.
43 Saepe liberavit eos;
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
et corruerunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit tribulationem eorum,
cum audivit clamorem eorum. -
45 Et memor fuit testamenti sui
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
46 Et dedit eos in miserationes
in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster,
et congrega nos de nationibus,
ut confiteamur nomini sancto tuo
et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus, Deus Israel,
a saeculo et usque in saeculum.
Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.