Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 125

Canticum ascensionum.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur, in aeternum manet.
Ierusalem, montes in circuitu eius,
et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum.
Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum,
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis
et rectis corde.
Declinantes autem per vias pravas
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israel!

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.