Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 19

Magistro chori. PSALMUS. David.
Caeli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelae neque sermones,
quorum non intellegantur voces:
in omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
Soli posuit tabernaculum in eis,
et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,
exsultavit ut gigas ad currendam viam.
A finibus caelorum egressio eius,
et occursus eius usque ad fines eorum,
nec est quod se abscondat a calore eius.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,
praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in eis;
in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit?
Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,
Tunc immaculatus ero
et emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.