1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum. |
2 Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis. |
3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. |
4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius. |
5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi. |
6 Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo. |
7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. |
8 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. |
9 Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae, |
10 arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. |
11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. |
12 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
|