1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. |
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. |
3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. |
4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium. |
5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. |
6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt; |
7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis. |
8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis. |
9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum. |
10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. |
11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua. |
12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua. |
13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius. |
14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera. |
15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.
|