1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. |
2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum? |
3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant. |
4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. |
5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, |
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter. |
7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. |
8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. |
9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem. |
10 Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. |
11 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris. |
12 Et dicet homo: “ Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ”.
|