1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David.
|
2 Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum. |
3 Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me. |
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. |
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam. |
6 Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. |
7 Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. |
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam; |
9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae. |
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. |
11 Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. |
12 Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. |
13 Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum. |
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. |
15 Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum. |
16 Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. |
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. |
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. |
19 Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me. |
20 Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me; |
21 opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni. |
22 Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. |
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. |
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma. |
25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. |
26 Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. |
27 Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt. |
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. |
29 Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur. |
30 Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. |
31 Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude. |
32 Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas. |
33 Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum, |
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit. |
35 Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis. |
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam. |
37 Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
|