1 PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. |
2 Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. |
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. |
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. |
5 Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? |
6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt, |
7 quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt. |
8 Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. |
9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
10 Quare dicent in gentibus: “ Ubi est Deus eorum? ”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. |
11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis. |
12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. |
13 Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
|