1 Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph. |
2 Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob. |
3 Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. |
4 Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra. |
5 Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. |
6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi: |
7 “ Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt. |
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba. |
9 Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! |
10 Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum. |
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud. |
12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. |
13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. |
14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! |
15 In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam. |
16 Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; |
17 et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos ”.
|