5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, |
6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. |
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. |
8 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; |
9 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”. |
10 Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”. |
11 Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”. |
12 Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”. |
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. |