1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “ Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam ”. |
2 Et dixit illi: “ Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem. |
3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc? ”. |
4 Et dixit illi Thobi: “ Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere ”. |
5 Et vocavit illum et dixit: “ Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus ”. |
6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “ Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. |
7 Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos. |
8 Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. |
9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita; |
10 qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. |
11 Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est. |
12 Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. |
13 Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. |
14 Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. |
15 Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini ”. |
16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt. |
17 Et dixit illis: “ Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum. |
18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei. |
19 Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur. |
20 Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis ”. Et ascendit. |
21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre. |
22 Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
|