Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 7,  versae 22-30

22 Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus,
unicus, multiplex, subtilis,
mobilis, perspicuus, incoinquinatus,
lucidus, innocens, amans bonum, acutus,
23 quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus,
stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens
et penetrans omnes spiritus
intellegibiles, mundos, subtilissimos.
24 Omni enim motu mobilior est sapientia;
pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
25 Halitus est enim virtutis Dei
et emanatio claritatis Omnipotentis sincera;
ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
26 candor est enim lucis aeternae
et speculum sine macula Dei potentiae
et imago bonitatis illius.
27 Et, cum sit una, omnia potest;
et in se permanens, omnia innovat
et per generationes in animas sanctas se transferens
amicos Dei et prophetas constituit.
28 Nihil enim diligit Deus,
nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
29 Est enim haec speciosior sole
et super omnem dispositionem stellarum;
luci comparata invenitur splendidior:
30 illi enim succedit nox,
sapientiam autem non vincit malitia.

Liber Sapientiae, Caput 8,  versus 1

1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter
et disponit omnia suaviter.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.