Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Epistula II ad Thessalonicenses, Caput 1,  versae 5-10

5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, 9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.