Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Genesis, Caput 14,  versae 21-24

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. 22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, 23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: 24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.