Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 18,  versae 25-32

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 26 Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30 Dicesque ad eos: Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias: 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.