Bible-Center

Five-year Bible reading plan for 3 November 2020

Nova Vulgata (lat)

Prophetia Danielis, Caput 6,  versae 2-29

Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo,
et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum;
unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Dixerunt ergo viri illi: “ Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui ”.
Tunc principes et satrapae illi concurrerunt ad regem et sic locuti sunt ei: “ Darie rex, in aeternum vive!
Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet ”.
10 Porro rex Darius signavit edictum et decretum.
11 Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.
12 Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum.
13 Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “ Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum? ”. Respondens rex ait: “ Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet ”.
14 Tunc respondentes dixerunt coram rege: “ Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”.
15 Quod verbum cum audisset, rex satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor, ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat, ut erueret illum.
16 Viri autem illi accesserunt ad regem et dixerunt ei: “ Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum et edictum, quod constituit rex, non liceat immutari ”.
17 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “ Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te ”.
18 Allatusque est lapis unus et positus est super os laci; quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
19 Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo.
20 Tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit;
21 appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “ Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”.
22 Et Daniel regi respondens ait: “ Rex, in aeternum vive!
23 Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci ”.
24 Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
25 Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
26 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur!
27 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis:
ipse est enim Deus vivens
et permanens in saecula,
et regnum eius non dissipabitur,
et potestas eius usque in aeternum;
28 ipse liberator atque salvator
et faciens signa et mirabilia
in caelo et in terra.
Liberavit autem Danielem
de manu leonum ”.
29 Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part

6  Daniel's preferment, Danielis 6:2-4.
Envy against him, Danielis 6:5-6.
The decree against prayer, Danielis 6:7-10.
Daniel's continuance in prayer notwithstanding, Danielis 6:11.
He is informed against and cast into the den of lions, Danielis 6:12-18.
His preservation and deliverance, Danielis 6:19-24.
The death of his accusers, Danielis 6:25.
The decree of Darius, and prosperity of Daniel, Danielis 6:26-29.


6:3 Daniel was first - Belshazzar's promise to Daniel was, that he should be the third ruler in the kingdom, Danielis 5:7, Danielis 5:16, Danielis 5:29. The first was general of the army, the second president of the palace, the third of the land and provinces.


6:5 Concerning the kingdom - And so to have made him guilty of treason, or other high misdemeanors, in the king's business.


6:11 Toward Jerusalem - The temple was the place where the Lord placed his name, and promised to appear, and accept his people, all being a type of Christ, through whom only sinners are accepted.As he did aforetime - He did not abate his prayers for the king's command, nor did he break the law purposely, because he did no more than he was wont to do in serving his God.


6:15 Displeased with himself - For having made that foolish decree.To deliver him - To find out some way of delivering him.


6:21 Able to deliver - What he doubted of, we are sure of, that the servants of the living God, have a master who is able to deliver them and bear them out in his service.


6:23 His angel - The same that was with the three children in the fiery furnace, whose presence made even the lion's den a strong - hold, his palace, his paradise. See the power of God over the fiercest creatures! See the care God takes of his faithful servants, especially when they are called to suffer for him! See how ready the angels are to minister to the heirs of salvation!


6:26 In all the earth - In all that great empire. It is usual with the Turk, Tartar, Chinese, to arrogate the same universality.


Hide

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.