1 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; |
2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? |
3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. |
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos. |
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. |
6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus, |
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. |
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem; |
9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis. |
10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, |
11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius. |
12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, |
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. |
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. |
15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: |
16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus? |
17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
|