Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Ephesios, Caput 1,  versae 3-9

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae,
6 in laudem gloriae gratiae suae,
in qua gratificavit nos in Dilecto,
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius,
8 quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,
9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.